Modlitwy po Mszy Świętej

MODLITWY PO MSZY ŚWIĘTEJ
(Przez Ojca Św. Leona XIII przepisane)

Po cichej Mszy Św., kapłan klęcząc u stopni ołtarza, mówi z wiernymi poniższe modlitwy. Zaleca się wiernym samodzielne odmawianie tych modlitw także po Mszach Św. uroczystych.

Salutatio Angelica - Pozdrowienie Anielskie
Ave, Maria, gratia plena, Dominus tecum; benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc et in hora mortis nostrae.
Amen. (ter)

Antyfona
Salve Regína, Mater misericórdiae. Vita, dulcédo, et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxsules fílii Hevae. Ad te suspirámus, geméntes et flentes in hac lacrimárum valle. Eia ergo, Advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Iesum, benedíctum fructum ventris tui, nobis post hoc exsílium osténde. O clemens, o pia,o dulcis Virgo María.
S. Ora pro nobis, sancta Dei Génitrix.
M. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
S. Oremus. Deus refugium nostrum et virtus, populum ad te clamantem propitius respice; et intercedente gloriosa et immaculata Virgine Dei Genitrice Maria, cum beato Iosepho eius Sponso, ac beatis Apostolis tuis Petro et Paulo, et omnibus Sanctis, quas pro conversione peccatorum, pro libertate et exaltatione sanctae Matris Ecclesiae, preces effundimus, misericors et benignus exaudi. Per eundem Christum, Dominum nostrum.
M. Amen.

Modlitwa do Św. Michała Archanioła (Egzorcyzm prywatny)
S. Sancte Michäel Archangele, defende nos in proelio, contra nequitiam et insidias diaboli esto praesidium. Imperet illi Deus, supplices deprecamur: tuque, Princeps militiae caelestis, Satanam aliosque spiritus malignos, qui ad perditionem animarum pervagantur in mundo, divina virtute, in infernum detrude.
M. Amen.

Wezwanie do Najświętszego Serca Pana Jezusa (dodane przez Św. Piusa X)
S. Cor Iesu sacratissimum.
M. Miserere nobis. (ter)

Do pobrania: